

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 4: Versus 7
Remissae.Remittere, tegere, non imputare, ejusdem rationis et sensus sunt verba.Iniquitates.Intelligitur per iniquitates originale peccatum, scilicet fomes peccati, qui dicitur concupiscentia vel concupiscibilitas, sive lex membrorum, sive languor naturae et aliis nominibus. Et illa ante baptismum culpa est et poena, post baptismum autem poena et non culpa, quae parvulum habilem concupiscere, sed, non concupiscere, facit: adultum vero etiam concupiscere, quae quidem in baptismo remittitur et transit secundum reatum, sed remanet secundum actum. Originale autem dicitur, quia ex vitiosa originis nostrae conditione trahitur, et quia ex vitiosa lege concipiendi ex peccato primi hominis accidenti concepti sumus, id est, carnis concupiscentia, ideo peccati rei sumus quod originale dicitur.Tecta sunt peccata.[AUG.]Non sic intelligatis quod dixit: peccata cooperta sunt, quasi ibi sint et vivant. Tecta ergo dixit, ut non viderentur, Dei autem videre peccatum, punire est.